ALEXANDRIAE Juridicus

ALEXANDRIAE Juridicus
ALEXANDRIAE Juridicus
dicebatur olim, quem Caesares Alexandriam mittebant, ad iura reddenda. Sine publico enim consilio, unô Iudice contenti vivebant, quem Caesar dedisser, a quo sub Iulio Caesare, Alexandrini, in Romanorum ceslêre potestatem, ordinatione Aegypti sic per Augustum factâ, ut habet Dio l. 51. qui, cum hoc ita cavit, videtur ob oculos habuisse vetus exemplum in Campanos editum, cum receptae Capuae victor Populus Romanus, Leges imposuit. Cum quidem, inquit Liv. l. 26. c. 16. habitari tantum, tamquam urbem, frequentarique placuit: corpus nullum civitatis nec Senatus, nec plebis consilium, nec Magistratusesse: Sine Consilio pulico, sine Imperio, multitudinem nullius rei inter se sociam, ad consensum inhabilem fore: Praefectum ad iura reddenda ab Roma quotannis mitti. Quod obtinuit usque ad principatum Severi, qui ius Curiae Alexandrinis concessit. Ael. Spartian. in Vita eius c. 17. Alexandrinis ius Buleutarum dedit, qui sine publico Consilio, itaut sub Regibus, ante vivebant ------ Multa praeter ea his iura muta vit. Postea ulterius itum, et um lege Augusti legi in Senatum Populumque Romanum civis Alexandrinus non posset; id quoque mutatum lege Antonini Severi fil. auctore ibtdem Dione: Vide de Curia Alexandrina in Cod. de Decurionibus, et Casaubon. ad Spartian.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Idiologue — Le mot idiologue est un néologisme utilisé par les historiens de l Égypte grecque et romaine pour qualifier celui (qui s occupe) du compte privé (Ό προς τωι Ιδίωι Λόγωι : Ho pros to Idiô Logô). C est le haut fonctionnaire en Égypte, sous les …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”